monumenta.ch > Propertius > 'Acanthis' in 'Elegiae, 4, 5'
Propertius, Elegiae, 4, IV <<<     >>> VI

V

1 terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
2 et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim;
3 nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
4 turpia ieiuno terreat ossa sono!
5 docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem,
6 concordique toro pessima semper avis,
7 Penelopen quoque neglecto rumore mariti
8 nubere lascivo cogeret Antinoo.
9 illa velit, poterit magnes non ducere ferrum,
10 et uolucris nidis esse noverca suis.
11 quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas,
12 stantia currenti diluerentur aqua:
13 audax cantatae leges imponere lunae
14 et sua nocturno fallere terga lupo,
15 posset ut intentos astu caecare maritos,
16 cornicum immeritas eruit ungue genas;
17 consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
18 hippomanes fetae semina legit equae.
19 exorabat opus verbis, ceu blanda perure
20 saxosamque ferat sedula culpa viam:
21 "si te Eoa Dorozantum iuvat aurea ripa
22 et quae sub Tyria concha superbit aqua,
23 Eurypylique placet Coae textura Minervae,
24 sectaque ab Attalicis putria signa toris,
25 seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae,
26 murreaque in Parthis pocula cocta focis;
27 sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant,
28 frange et damnosae iura pudicitiae!
29 et simulare virum pretium facit: utere causis!
30 maior dilata nocte recurret amor.
31 si tibi forte comas vexaverit, utilis ira:
32 post modo mercata pace premendus erit.
33 denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
34 fac simules puros Isidis esse dies.
35 ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle
36 natalem Mais Idibus esse tuum.
37 supplex ille sedet ? posita tu scribe cathedra
38 quidlibet! has artis si pavet ille, tenes!
39 semper habe morsus circa tua colla recentis,
40 litibus alternis quos putet esse datos.
41 nec te Medeae delectent probra sequacis
42 (nempe tulit fastus ausa rogare prior),
43 sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
44 cum ferit astutos comica moecha Getas.
45 in mores te verte viri: si cantica iactat,
46 i comes et voces ebria iunge tuas.
47 ianitor ad dantis vigilet: si pulset inanis,
48 surdus in obductam somniet usque seram.
49 nec tibi displiceat miles non factus amori,
50 nauta nec attrita si ferat aera manu,
51 aut quorum titulus per barbara colla pependit,
52 cretati medio cum saluere foro.
53 aurum spectato, non quae manus afferat aurum!
54 versibus auditis quid nisi verba feres?
55 [quid iuvat ornato procedere, vita, capillo
56 et tenuis Coa veste movere sinus?]
57 qui versus, Coae dederit nec munera vestis,
58 istius tibi sit surda sine arte lyra.
59 dum vernat sanguis, dum rugis integer annus,
60 utere, ne quid cras libet ab ore dies!
61 vidi ego odorati victura rosaria Paesti
62 sub matutino cocta iacere Noto."
63 sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae
64 ob meritum ante tuos guttura secta focos)
65 his animum nostrae dum versat Acanthis amicae,
66 per tenuem ossa sunt numerata cutem.
67 vidi ego rugoso tussim concrescere collo,
68 sputaque per dentis ire cruenta cauos,
69 atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
70 horruit algenti pergula curva foco.
71 exsequiae fuerint rari furtiva capilli
72 vincula et immundo pallida mitra situ,
73 et canis, in nostros nimis experrecta dolores,
74 cum fallenda meo pollice clatra forent.
75 sit tumulus lenae curto vetus amphora collo:
76 urgeat hunc supra vis, caprifice, tua.
77 quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
78 mixtaque cum saxis addite verba mala!



Propertius, Elegiae, 4, IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Propertius > 'Acanthis' in 'Elegiae, 4, 5'